Zum Inhalt springen

Gesellschaft & Religion Omnia Latine dici possunt

Dicunt aliqui linguam Romanorum vetustissimam esse. Res saeculi vicesimi primi Latine exprimi non posse, inquiunt. Errant isti.

Legende: Video «Raphael Zehnder moderiert auf Latein» abspielen. Laufzeit 2:15 Minuten.
Vom 07.11.2014.

Cicero, Vergilius, Naso et Caius Iulius mortui, concedo. Sed eorum lingua per multos saeculos lingua litterarum permansit. «Hodie etiam?», mihi dicite, «estne sermo Latinus a vita nostra tam amotus ut hac expressione nequiquam res temporis nostri describi possint?»

Deest nobis, quod facile intellegitur, usus Latine loquendi vel scribendi. Sed vero omnia verbis Romanis exprimi possunt. Sunt enim vocabula hodierna, exempli gratia in volumine «Lexicon Recentis Latinitatis» ab Editoria Vaticana edito, collecta.

Exempla vocabulorum saeculi XXI

«Tabernam scriblitariam» Germanice dicimus «Pizzeria», «biocolyta» est «der Polizist», «delecta manus militum» est «Elitetruppen», «radiophonium» nunc «Radio» appellatur. «Instrumentum computatorium» significat «Computer». «Telephonum gestabile» est «Handy, Mobiltelefon». «Präsident Obama» Latine «praesides Obama». Et caetera. Exemplorum copia est. Lexicon istud paginorum DCCXXVIII habet. In interreti etiam notiones idoneas nonnullas inveniuntur sub capite «Vicipaediae».

Praeterea memoriam tenetis nuntiorum radiophonicorum Germanorum et Finnicorum. Qui nobis res gestas hodiernas, bella, electiones calamitatesque praesentium narrant.

Britanni quoque Latini

Ad haec mementote e tribus unam partem vocabulorum Anglorum Latine proprie esse quae facile a Britannica forma in Latinam reverti possunt. Scilicet vocabula et circuitum et quasi orbem verborum Francorum et aliarum regionum antiquitus ad Imperium Romanum pertinentium a sermone Latino non longinquos.

Eadem mente sum: Omnia Latine dici possunt. Discite, quaeso, hanc linguam pulcherrimam. Menda mea inelegantiamque meam ignoscite, a vobis clementiam precor.

Sendung: Radio SRF 2 Kultur, Kultur kompakt, 07.11.2014, 16.45 Uhr

Lateintag

4. Schweizerischer Lateintag in Brugg und Windisch: 8.11.14 www.lateintag.ch

Nichts verstanden?

3 Kommentare

Sie sind angemeldet als Who ? (whoareyou) (abmelden)

Teilen Sie Ihre Meinung... anwählen um einen Kommentar zu schreiben

Wir haben Ihren Kommentar erhalten und werden ihn nach Prüfung freischalten.

Einen Kommentar schreiben

Bitte beachten Sie unsere Netiquette verfügbar sind noch 500 Zeichen

Es ist ein Fehler aufgetreten. Bitte versuchen Sie es erneut.